Все документы темы  


Велауский трактат 1657 года (лат.)


Фридрих Вильгельм I (1640 — 1688) курфюрст бранденбургский, герцог прусский
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, unici Verique DEI Amen. Notum fit omnibus; quod cum fuperioribus annis, eoque ipso tempore, quo Serenissimus, Potentissimus Princeps ac Dominus, Dominus JOANNES CASIMIRUS Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Smolensciae, Czernichoviaeque, nec non Suecorum, Gothorum, Vandalorumque heareditarius Rex, incytumque Poloniae Regnum, et M.Lithuanie Ducatus Moscovitio bello, Cosiaeisque imlicarentur turbis, Sueci infestis pariter armis eandem peterent Poloniam, tandemque in Prussiam Regiam ac Ducalem irrumperent, ita, ut ipse Serenissimus Princeps ac Dominus, Domininus FRIDERICUS WILHELMUS, Marchio Brandeburgensis, Sacri Romani Imperii Archicamerarius et Princeps Elector, Magdeburgi, Juliae, Cliviae, Montium, Stetini, Pomeraniae, Castubiorum, Vandalorumque, nec non in Silesia Crosnae et Carnoviae Dux, Burgravius Norinbergensis, Princeps Halberstadi et Mindae, Comes Marcae et Ravenstein, ejusque ditiones et subditi infestis Suecorum armis ac hostilitatibus, convocatis undequaq; contra ipsum Suecicis copiis, ita peteretur ac urgeretur, ut cum ipsis ad pacta quaedam, premente necessitate, fuerit adactus; unde hostilia quaedam inter Serenissimum Poloniae Regem et Serenissimum Electtorem Brandeburgicum insecuta patrataque fuerint; tantum per singularem Dei gratiam clementianque, interveniente et mutuam concordiam Serenissimo ac Potentissimo Principe Domino  D. LEOPOLDO, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae; Sclavoniaeq; Rege, Archiduce Austriae, Duce Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Karniolaeq; per ipsius Consiliarium Camerae Aulicae, et ad hosce Tractatus Ablegatum, Illustrissimum et Excellentissimum Dominum Franciscum de Lisola, Dominum in Tyssen et Marienfeld, conciliante: tam Sac.Reg. Majestatis, quam suae Serenitatis Electoralis Plenipotentiarii, ex parte quidem suae Regiae Majestatis Poloniae, Reverend. Illustr. et Excellentissimus Dominus Venceslaus Comes in Leszno Leszczynski Episcopus Varmiensis, et Dominus Vincentius Corvinus Gonsiewski supremus Thesaurarius, et Campiductor M. D. Lithuaniae, Vielisensis, Punensis, Marcoviensis Gubernator, Oeconomiarum Olitensis et Graudentensis Administrator; ex parte vero Serenitatis Electoralis Illustr. et Excell. Domini, Dominus Otho liber Baro a Suerin, Dominus in Landsberg, Oldeviquehagen et Drevitz, heareditarius Electoratus Brandeburgensis Camerarius, Seren. Electoris Brandeburgansis Consiliarius status intimus, et negotiorum feudalium Director, nec non Serenissimac Electricis supremus Aulae Praefectus, Capitaneus in Oranienburg, et Dominus Christophorus a Somnitz, heareditarius Camerarius in Ducatu Pomeraniae, ejusdem Serenitatis Electoralis Consiliarius status intimus, Cancellarius in Pomerania Ducali, et Capineus Neostetinensis, necessariis ad hoc instructi mandatis, perpetuam Pacem, concordiam atque amicitiam inter praedictu Serenissimum ac Potentissimum Regem, Magnumque Lituaniae Ducem, ejusque Successres, et Regnum Poloniae, Magnumque Ducatum Lithuaniae; tum Serenissimum Electorem Brandeb.qua Prussiae Ducem, ejusque Successores his, quae sequuntur, conditionibus pacti sint, instaurarint atque concluserint.

I. Predicta pax, quemadmodum in perpetuum fida et sincera erit, ita hoc ipso momento omnis iter utramque partem utrisque partis copias, milites, subditisque hostilias cessabit, neutra pars in alterius damnum quiqua tentabit, aut tentari patietur, fed alter alterius gloriam, utilitatem et securitatem modis omnibus promovere studebit. Quicquid vero durantiubus hisce bellis uni vel alteri parti tam in Regno Poloniae, quam in Prussia Ducali, aut singulis eorum incolis ab una altera parte, damnorum, injuriarum, molestiarumve, sive per vim atque expeditiones militares, sive per exactiones, ablationes, aut alios modos ilitaum fisset, illud omne, utpote perpetua oblivione sepultum, nunquam exsuscitabitur, nec eo nomine tam Sacra Regia Majestas, Regnumque Poloniae, aut Provincia aliqua eidem, unita, aut subditorum quisquam, cujuscuq; gradus, dignitatis aut conditionis fuerit, quam Serenitas sua Electoralis, ejusque subditi, milites et ministri poterunt se invicem, aut singulorum hearedes vel terras, ditiones, belli duces, milites, subditos convenire, compellare, aut quidquam ab iis petere aut postulare, multo minus vi extorquere, sed ista omnia utrinque abolita erunt: ac deinceps alter alterius commodum promovebit, damna aurem mutuo avartet, salvis nomnibus et debitis civilibus inter Regni, Magni Ducatus Lithuaniae, et hujus Ducatus incolas ante vel durante hoc bello contractis, quibus solvendis unusquisque teneatur, neque iis, qui praesidia Electoralia per hoc bellum habuerunt, aut quovis modo cum Serenissimo Electore, aut ejus Officiariis in Regno Poloniae contraxerunt, hoc omne respectu amicitiae et intercessionis suae Serenitatis Electoralis, a sua Regia Mejestate indulgebitur, et nulla in re ipsis contra pristina jura, reliquasque libertates omnes, qualescunque sint, absque ulla exceprione aut reservatione, quibus antea fruebantur, praejudicio erit.

II. Qui hujus belli causa a Polonis et Electoralibus capti fuerunt, sine lytro, et relicta ipsis suppellectile, quae exstabit, pristinae libertati reddantur; si qui vero alterius signa secuti fuerint, atqe militiae se addixerint, isti relinquantur parti, nec reposcantur, bona immobilia et literaria documenta, quae ab utraque parte ratione hujus dissensionis arrestata, vel fisco addicta fuerunt, legitimis eorum Dominis restituantur, non obstantibus quibusvis donationibus, a quocunque vel quovis titulo factis.

III. Utraqe Pars in moderns hisce bellorum tempestatibus sedulo communi saluti et defensioni intenta erit, contra quoscunque illius perturbatores, pacique et mutuae securitati stabiliendae, pellendisque e Regno Poloniae, Magno Ducatu Lithuaniae, et Ducatu Prussiae hostibus, unitis consiliis, vibribus ac conatibus incumbet; non obstante quovis alio nexu conjunctione, qyae huic aequissimae intentioni et reciprocae obligationi obstare posse viderentur, vigore autem hujus pacti pro rescissis habentur.

IV. Serenissimus Elector omnia, quae universum Poloniae Regnum, Magnumque Ducatum Lithuaniae et Episcopatum Varmiensem per hoc bellum, aut per Tractatus Suecicos quocunque titulo occupivit, ac ipso facto possidet, statim atque heac conventioa sua Regia Majestate et Senatoribus ac praecipuisRegni Aulaeque Officialibus eidem assistentibus retihabita fuerit, restituet plenarie et absque ulla reservatione. Evacuatio locorum siat per Commisiarios utrisque partis communi consilio juxta solitam belli rationem, absque injuria et molestia ulla incolarum, et sine demolitione fortalitiorum novorum et antiquorum, nisi id ex communi partium consensu quibusdam in licis expedire videatur, et sine ablatione rei tormentariae ad Episcopatum spectantis. Quorum intuitu, et aliorum praesertim infra specificatorum, et aliis justis de eausis, Ducatum Prussiae iis sinibus circumscriptum, quibus Serenissimus Elector illum olim jure feudali ante bellum exortum possidebat, ipse deinceps et descendentes ejusdem masculi, ex toro ejus legitime provenientes, indeque descendentes omnes, donec quis qua supererit ex descendentibus masculis suae Serenitatis Electoralis, jure supremi dominii cum summa atque absoluta potestate sibi habebunt, possidebunt, regentque absque omnibus ante hac praestitis oneribus.

V. Quanquam ero Serenissimus Elector, ejusque descendentes omnes masculi omni prorsus vasallagii nexu, quo hactenus Regi et Reipublicae Poloniae obstricti fuerunt, iisque omnibus, quae inde dependent, liberentur, non tamen perpetua feudi alienatio inde sequitur; sed deficientibus masculis ex praememorata linea legitima Electorali descendentibus, Erenissimis Regibus et Reipublicae Poloniae jus suum integrum in praefatum Ducatum reservatur, et tali pacto praefatus Ducatus a republica Poloniae non avelletur, quae tamen reservatio interim ante casum existentem juri supremi dominii Serenitatis suae Electoralis, ejusque descendentium nullo modo praejudicabit.

VI. Promittit etiam sua Regia Majestas tam pro se, quam pro Successioribus suis, se in casu non existentium descendentium specialem habituros rationem Agnatorum Serenitatis suae Electoralis, nimirum Domus Culmbacensis et Onolsbacensis, et collaturum apud Regni Comitia, ur caasu caducitatis existente, illi aliis praeferantur, et ad successionem praefati Ducatus admittantur, sub iisdem feudi conditionibus et obligationibus, quibus antehac Serenissimus Elector ejusque Antecessires illum vigore Investiturae possederunt.

VII. Sua Regia Majestas atque Respublica Poloniae hoc ipso exsolvunt status, Officiales, omnesque Prussiae Ducalis subditos priori juramento, quo hactenus obstricti fuerunt: cujus loco Serenissimus Elector juramento se ac subditos omnes Prussiae obstringet ad observantiam horum pactorum et fuederis perpetui in termino extradentae ratificationis: et praeterea universi Prussiae Ordines, Magistratus, Officiales, arcium, portuum; fortalitiorum, civitatum Praefecti jurabunt, se, casu caducitatisexistence, Serenis. Regem ac Rempublicam Poloniae pro folis et immediatis Dominis agnituros, eisque omnem obedientiam fidemque debitam praestituros, idque in singulis Ducam Prussiae homagiis coram Deputatis Serenissimi Regis ac Reipublicae Poloniae repetent, juxta formulam juramenti specialem, quae hic sequitur, de die vero ad praefatum juramentum decernenda cum sua Regia Majestate, vel ejusdem Legatis convenier. Ego  N. N. juro, quod casu caduicitatis existente, quo possessio plenumque dominium Ducatus Prussiae ad suam Regiam Majestatem Poloniae et Rempublicampertinebit, juxta tenorem tractatus inter suam Regiam Majestatemet Serenitatem suam Electoralem die decima nona Mensis Septembris Anno 1657. initi, Serenissimum Regem Poloniae ejusque Successores et Rempublicam pro solis et legitimis ac immediatis Dominis meis agdnoscam, eisque debitam fidem et obedientiam praestabo. Sic me Deus adjuvet per Jesum Christum, Amen.

VIII. Deficientibus masculis descendentibus ex Linea Electorali praesenti, superstitibus sexus Marchionissis descendentbus, aut his non exstantibus, propinquo gradu agnotionis suam Serenitatem Electoralem, ejusque postreros attingentibus, quiquis in Prussiae Ducatu tum temporis succedet, summam persolvet, de qua inter Sacram Regiam Majestatem et Serenitatem suam Electoralem conveniet in ipsa ratificatione, quaeque ibidem exprimetur, donec autem exsoluta fuerit, occupare aut possidere dictis Marchionissis, aut supra dictis proximis haeredibus, licebit Praefecturam Insterburgensem cum omnibus eo spectantibus praediis et Praefecturis Camerae, quas vocant vulgo Kammer-Ambter dictis, iisque omnibus omni meliori modo uti frui debebunt, hac tamen lege, ut quiquid ex fructibus dictae Praefecturae percipient, illud in defalcationen et estenuationem praefatae sumae capitalis imputetur, iqua persoluta, tenebuntur illam Praefecturam cedere legitimis Prussiae Possessoribus, nec ultra quicquid praetendere.

IX. Serenissimus Elector ejusque descendentes masculi, Barones, Nobiles, Civitates et Magistratus, ac subditos omnes Prussiae, cojuscunque gradus et conditionis sint, in avitis receptisque statutis, juribus et libertatibus, huie conventioni non derogantibus, censervabunt, manutenebunt, nec qyidquam in contrarium attentabunt aut innovabunt vel a quovis attentari aut innovari patientur, ipsis quoque justitiam juxta jus Prussiae usitatum et receptum, caeteraque statuta et consuetudines administrari curabunt, si quis in inferioribus instantiis gravatum se praetenderit, ad supremum Tribunal appellationum a Serenitate sua Electorali in Prussiae Ducati erigendum provocare poterit, ibidemque decenti modo jussuum persequi, ulterior provocatio, sive ordinaria, sive extraordinaria, aut quocunque nomine veniat, nullum inveniat locum, Praeses autem et Assessores istius Appellationis, Judicii a Serenitate sua Electorali ejusdemq; descendentibus masculis constituentur ex Prussiae Ducalis indigenis et terrigenis, iisquae illi juramentum praestabunt, nec subditi querelas suas ad Regem Regnumque Poloniae ullo modo deferre poterunt, aut ab iis admitti; similiter sua Regia Majestas ac Respublica Poloniae promittunt, casu devolutionis existence se praememoratas Statuum Prussiae libertates, privilegia, statuta, censuetudines, juraque recepta integra atque salva, dictis Statibus deinceps semper conservaturas, illosque in quieta et tranquilla postessione eorum omnium manutenturos, nihilquein iis omnibus inovaturos.

X. Loco vasallagi pristini Serenissimus Elector ejusque descendentes perpetuo ac inviolabili foedere Serenissimo regi ac Regno Poloniae conjungentur, per quod utrisque partis stabiliatur in perpetuum securitas, in eum, qui sequitur, modum.

XI. Serenissimus Elector ejusque descendentes fidam cum Serenissimis Regibus Regnoque Poloniae et Magno Ducatu Lithuaniae colent amicitiam et unionem: nunquam cum Serenissimorum Regum vel Regni hostibus aliquod foedus directe vel indirecte inibunt in praejudicium Regis et Reipublicae, transitum hostibus per ditiones suas, portus et propugnacula, annonam quoque et commeatum, ac qualecunque subfidii genus ipsis denegabunt, nec portus suos ac munitiones ipsis quocunque modo vel titulo in possessionem tradent.

XII. Subsidia, quae in hoc praesenti bello Serenitas sua Electoralis Serenissimo Regi ac Reipublicae Poloniae conferre tenebitur, illa in patriculati tractatu, ea de re initio, specifice designata sunt ac limitata, quae conventio vigore praesentis pacti per omnia servanda erit: quoties autem finito hoc bello, novum aliquod aliud bellum contra Serenissimum Regem ac Rempublicam Poloniae oriretur, sua Electoralis Serenitasejusque descendentes tenebuntur 1500. pedites et 500. Equites Serenissimo Regi ac Regno Poloniae subministrate, quibus, postquam ex Ducatu Prussiae Ducalis educti fuerit, Rex Regnumque Poloniae sustentationem subministrabunt.

XIII. Vicissim vero Serenissimus Rex ejusque Succestores et Regnum Poloniae, ac Magnum Ducatus Lithuaniae reciprocam cum Serenitate sua Electorali ejusque Successoribus sevabunt amicitiam, nullum hostibus ipsius aditum in suae Serenitatis Electoralis terras concedere, sed potius defensioni, conservationi ac securitati Ducatus Prussiae omnibus modis consulere debebunt, praesertim si hujus conventionis vel subsidii missi causa (de quo supra) Serenissimo Electori ejusque Succestoribus quisquam et quicunque fuerit, sive in praesenti, sive deinceps, bellum indicere, aut Ducatui Prussiae inferre voluerit, Serenissimus Rex et Regnum Poloniae adaequato ipsi subsidio subvenire tenebuntur.

XIV. Coiis Regiis, per Prussiam Ducalem, quando opus fuerit, iter patebit: sine malesicio tamen, noxa aut damno ullo ncolarum, ordinabit quoque Serenissimus Elector ejusque descendentes, itinerum rationes, et quidquid inde dependet, idque ut eo rectius fieri possit, mature adventus exercitus Polonici aut turmarum, Serenissimo Electori aut Posteris ejus, vel in absentia eorum iis, quibus gubernatio Ducatus comissia fuerit, a sua Regia Majestate vel a Regnii Generalibus vulgo Feldherren indicandus erit; ordinationi autem praedictae exercitus Polonicus ejusque Duces parere necesse habebunt: pariter liberum erit Serenitati suae Electorali ejusque prosteris Prussiae Ducibus, eadem ratione et cautelis supra memoratis, per Poloniam et Prussiam Regalem, copias militares ducere.

XV. Navibus utriusque partispropriis sit liber cum omnimoda securitate praestanda aditus transitus per portus, qui sunt in alterutrius partis dominio, absque praejudicio commerciorum atque fortalitiorum et com omnimoda eorumdem securitate, de qua inter partes deinceps conveniet. Libera quoque erit utrique in alterius ditionibus annona, commeatus, ac omnis subsidii bellici coemptio utraque pars in alterius partis terris militem conducere poterit; illam tamen ec nomine amice prius compellabit, atque desuper inter utramque partem de modo conveniet, prout fuederis atque amicitiae ac temporum ratio expostulabit, et semper observabitur, ne ullum partibus incommodum, aut subditis damnum afferatur.

XVI. Exercitium Religionis Cathol. Romanae, prout ante hoc bellum Sueticum, juxta antiqua et recentia pacta, in Prussia viguit, aut vigere debuit, conservabitur aut restituetur: liberum erit eam prositeri volentibus, nec ullus unquam ex Ducalibus subditis jam eam professuris eam ob rem interpellabitur: Sacella itidem et Oratoria, ac bona omnia Ecclesiastica ipsis oppertinentua ubivis, tam in consinibus quam alibi, integra, tuta et concesta illis erunt, in iisdemque liberum ex doctrina institutisque Catholicae Romanae Religionis exercitium habebunt: eo nomine turbabitur, perdeturve nemo Religionis Catholicae caufa, ullam vim, injuriam, contumeliam, molestiamve perferret, et quicunque eos aliqua injuria affecerit, severe punietur: ad munera et honores iis, qui ex Catholicis idonei fuorin, liber erit aditus: quicunque etiam in Ducatu Catholici Barones, Nobiles, Civitates, jura patronatus legitimis acquisiverint modis, in licis, ubi jura illa ipsis competunt, iisdem uti ac frui absque impedimento ac contradictione poterunt. Si vero alli Compatroni non Romanae Religioni addicti fuerint, inibi interque eos lis super ejus exercitio oriatur, a Commissariis, a Serenitate sua Electorali ex utraque Religione pari numero constituendis, componetur vel decidetur, juxta praescriptum Juris Canonici: Templum quoque Regiomontanum, cum suo Coemeterio et locis ad id pertinentibus, ac fundatione, allisque juribus receptis in eo statu, quo ante hoc bellum fuerunt, aut esse debuerunt, conservabitur. Personae Ecclesiasticae iis immunitatibus et foro in posterum gaudebunt, quibus hactenus gavisae sunt, aut gaudere debuerunt juxta pacta priora. Jurisdictio spiritualis Reverendissimi et Excellentissimi D. Episcopi Varmiensis, juxta pacta, intacta et integra conservabitur, in Parachum et omnes alias Ecclesiasticas personas, Catholicae Religioni addictas, omnibus denique juribus, praerogativis ac libertatibus fruentur, quae tam in antiquis quam recentibus pactis et fundationibus contenta sunt, quae bic in hac solum materia, denuo confimantur, ac pro specifice expressis et declaratis habentur. Calendarium (novum) hactenus usitatum et receptum pariter retinebitur, similiter Sereniss. Rex Poloniae et Respublica pro se et Successoribus suis promittunt, quod in casu devolutionis nihil in praejudicium tam Augustano-Lutheranae, quam Augustano-Reformatae Religionis inovabunt aut attentabunt.

XVII. Commercia inter Regni Poloniae, M. D. Litu. et Ducatus Prussiae incolas libera erunt ac secura. Circa controversias vero quascunque ratione commercii et omnium inde depentium, vel eos spectantium, aut quae ad illud quocunque modo referri possunt, Commissio instituetur ad instantiam partis poscentis, et omnia per Commissarios ex utraque parte, ad instantiam sive suae Regiae Majestatis, sive suae Serenissimae Electoralis Celsitudinis, pari numero intra spatium duorum mensium nominandos, amicabiliter componentur. In dominiis vero utrasque partis nulla nova theloneorum onera, tam terrastria, quam martima, auae ante hoc bellum non fuerunt, in gravamen cujuslibet imponantur, quod si aliqua e re communi de novo imponenda aut augenda videbuntur, id partium consensu siet.

XVIII. Si super limitibus inter utramque partem, aut ubditos utrisque partis, ratione videlicet limitum, aut etiam inter suam Regiam Majestatem ac Successores Regnum Poloniae ac M. D. Lithuaniae, et Serenietatem suam Electoralem, ejusque Successores circa observationem ac executionem fuederis ac praesentis Conventionis, aliave quavis de causa aliqua dubitatio aut controversia exoriatur, per Commissarios ad instantiam suae Reg. Majestatis, quam suae Serenitatis Electoralis, intra bimestre spatium ab utraque parte aequali numero nominandos, quique, si opus sit, in rem praesentem jurent, amice componantur ac desiniantur.

XIX. De pretio, valore ad aestimatione monetae, liberoque ejusdem cursin per utrisque ditiones, quoties opus fuerit, amicabiliter conveniendum erit.

XX. Ad intercessionem Serenissimi ac Potentissimi Ungariae et Bohemiae Regis, perpraememoratum Dominum Ablegatum suum interpositam, nec non Serenissimi Electoris Brandeburgici pro plenaria restitutione, et omnimoda securitate cognati Principis majorem in modum instante: Serenissimi Regis Poloniae Plenipotentiarii perspectam et exploratam habentes suae Regiae Majestatis, cum erga caeteros omnes ad obsequium redeuntes, tum specialiter erga Illustrissimum Principem Dominum Boguslaum Radziwiłł, Ducem Bierzarum, Dobinkorum et Sluciae, Sac. Rom. Imperii Principem, non uno documento literario testatam benignitatem, annuerunt et consenserunt, ut praefatus Princeps tanquam is, qui de facto cum debita submissione ad pristinam obedientiam, fidem et obsequium una cum suis omnibus jem redierit, et omni cum hostibus commercio renumciarit, atque in posterum Serenissimo Regi et Reipublicae obsequium suum fidele voverit, non modo generalis amnistiae beneficio frui et gaudere possit, sed etiam speciali praesentis transactionis vigore in ducatum suorum patrimonia et omnia bona ac jura, isi legitime competentia, in forma plenissima una cum suis restitutus ac restituendus intelligatur, neque ratione injuriarum, damnorum ac hostilitatum, quae in hoc bello vel per ipsum, vel per ejus ministros aut milites occiderunt, per viam juris aut facti quiquam negotium aut molestiam ipsi, aut partes ipsius sequentibus facessere possit; sed omnia fideli amnestia et praeteritorum oblivione, hujus quoque pacificationis vigore sepulta censeantur, falvis nominibus et debitis civilibus, quae nihilominus persolvenda erunt.

XXI. Foedus hoc, et omnia in hoc Instrumento contenta sancte servatum iri utraque pars juramento promittet et in praesenti quidem Sereniss. Rex Poloniae, ac Senatores eidem assidentes hanc conventionem solenniter ratihabebunt, ac juramento firmabunt, promittentque in proximis Comitiis, aut proximo Conventu Comitiorum potestatem habente omnia, quae his conclusa sunt, ratihabitum iri, suniliter Serenitas sua Electoralis illam pari modo ratificabit, ac juramento firmabit, atque hoc foedus perpetuum, quotiescunque novus Rex Poloniae electus suerit aut Dux Prussiae in Ducatum successerit, ab utraque parte renovabiturque juramento desuper praesitio, per Deputatos in animam Principalium jurantes, et si pars alterutra huic conventioni et foederi contravenerit, et decenter admonita satisfacere neglexerit, pars laesa monere tenebitur Mediatores, ac Serenissimus Reges et Status in Articulo sequenti nominatos, et eorum curam aadhibere procurandae satisfactioni, et huic stabiliendae coccordiae rationi, utraque Pars sedulo infinitet, ut omnia amicabiliter aequis modis componantur.

XXII.Pro securitate, et horum pactorum firmitudinem fidem suam quoque ut interponant Serenissimi ac Potentissimi Reges Hungariae et Bohemiae, item Daniae Norvegiaeque, denique Praepotentes Foederati Belgii Ordines rogabuntur, ut injuriam aut vim contra hanc conventionem per se omni meliori modo consulant; atque debita ipsis satisfactio procuretur. Confecta autem sunt a supra nominatis Dominis Plenipotentiariis hujus pacificationis et foederis duo ejusdem tenoris exemplaria, a sua Regia Majestate Poloniae, et Senatoribus eidem assidentibus, atque a sua Serenissima Elctorali Celsitudine Brandebugensi intra sex septimanas ab infra scripto die ratisicanda, et juramento firmanda, atque utrinque permutanda: quorum unum suae Reg. Majestatis Dominis Plenipotentiariis exhibitum, alterum vero suae Serenitaris Electoralis Dominis Plenipotentiariis traditum, utcunque autem in majorem Fidem majusque robur a saepe dictis Dominis Plenipotentiariis utriusque partis propriarum manuum sbscripcione, sigillorumque appositione munitum et roboratum est. Acta sunt haec Welaviae Prussorum die decima nona Mensis Septembris, Anno salutis humanae 1657.

VENCESLAUS de LESZNO, Episcopus Varmiensis, S. R. Majestatis Poloniae et Sueciae Plenipotentiarius. mppr. (L. S.) VINCENTIUS CORVINUS GONŚIEWSKI, Supremus Thesaurarius et Campiductor M. D. Lit. S. R. Majest. Poloniae et Sueciae Plenipotentiarius. mpr. (L. S.) FRANCISCUS de LISOLA, Serenissimi Ungariae et Bohemiae Regis Consiliarius, et ad hosce Tractatus pro mediatione Ablegatus. mppr. (L. S.) OTTO Liber Baro a SUERIN, Plenipot. Electoralis. mppr. (L. S.) LAURENTIUS CHRISTOPHORUS SOMNITZ, Plenipotentiarius Electoralis. mppr. (L. S.)

Воспроизводится по: http://pl.wikisource.org/wiki/Traktaty_welawsko-bydgoskie_1657. (Документ из собрания Главного архива старинных актов в Варшаве).Теги: Восточная Пруссия. История и путь в Россию., 1525 – 1701 гг. Герцогство (курфюршество) Пруссия. , Государственные документы

Библиотека Энциклопедия Проекты Исторические галереи
Алфавитный каталог Тематический каталог Энциклопедии и словари Новое в библиотеке Наши рекомендации Журнальный зал Атласы
Политическая история исламского мира Военная история России Русская философия Российский архив Лекционный зал Карты и атласы Русская фотография Историческая иллюстрация
О проекте Использование материалов сайта Помощь Контакты Сообщить об ошибке
Проект «РУНИВЕРС» реализуется
при поддержке компании Транснефть.